[97] EPISTOLA XCVII.

Ornatissimo & Humanissimo Viro ac Domino

SUFFRIDO PETREIO,

LEOVARDIENSI,

D. Cardinalis Granvellani Secretario.

Bruxellam.

S.P.

SUFFRIDE Humanissime, quod & candore, & studio in me tuo & amicitia nostra dignum est, dum tanta sedulitate, diligentia, cura denique mearum rerum commodis invigilas. Duacensium Legatus jam superiore die Dominico mihi provinciam eam docendi juris proposuit, & auspicium professionis jam ad Divi Remigii sumendum esse pro certo confirmavit, convenire se mecum posse negabat inconsultia DN. Praeside & Domino HOPPERO, animum duntaxat meum expiscari volunt, quod si hoc unum certo praescire possem, quod tu scribis, Professiones non ante vernum tempus inchoandas esse, jam tute de rebus meis, quoad conducendas alias aedes, constituero; quare, ut id non incerto rumore, sed veris argumentis cognoscam, effice quaeso quam celerrime, si potes; Petii idem ab HOPPERO. Nam si certum esset, quod Legatus mihi de auspicando dixit, & deinde si mea esset conditio ob mensem unum aut alterum alias aedes sine maxima jactura, ut nosti, conducere non possem, professione Latina & Graeca? Quid si apud HOPPERUM experiaris, anne ulla ratione DN. Cardinalis in novae Universitatis gratiam Duacensibus & quasi invitum & reluctantem concedere velit: mihi sane non videretur inconsultum. TACONIS tui ea mihi erit cura ubi huc eum miseris, ac si mihi frater esses germanus, eorum omnium quae requiris diligenter per occasionem memor. Vale. Lovanii IX. Iunii. Anno MDLXII.

Tuus ex animo

BOËTIUS EPO.